monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 27, 1
Gariofiles nelchin valde calidum est, et etiam quamdam humiditatem in se habet qua se suaviter extendit ut ipsa suavis humiditas mellis. Et si quis in capite dolet, ita quod ei caput dumet, velut surdus sit, gariofiles saepe comedat, et dume quae in capite est minuit. Et cum infirma viscera aliquando in homine tumescunt, tunc multoties fit quod tumor ille viscerum hydropem morbum in eo crescere facit. Unde iam cum hydropis in homine crescere incipit, ille gariofiles saepe comedat, et illa vitium morbi compescunt, quia virtus eorum in viscera hominis illius transit ac tumorem eorum minuit, et hydropem morbum sic fugat, nec eum ulterius crescere permittit . Sed et calor medullae hominis multoties exsudat, podagram in eo parat. Quae cum iam in homine crescere incipit, si tunc ille saepe gariofiles comedit, virtus eorum in medullam hominis illius vadit et prohibet ne podagra crescat et ne ulterius in eo procedat, cum iam in initio est . [Et qui singultum patitur garyofillum frequenter manducet.